Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.23 Cic. Acad. Pos. 1.26 () >>Cic. Acad. Pos. 1.28

1.25Nos vero inquit Atticus; quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient. [Note] Bene sane facis; sed enitar ut [Note] Latine loquar, nisi in huiusce [Note] modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates [Note] igitur appellavi quas ποιότητας Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune omnium fere est artium; [Note] aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis [Note] concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur. 1.26'Tu vero' inquam Varro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti, [Note] sed etiam verborum. [Note] Audebimus ergo inquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse erit. [Note]earum igitur qualitatum sunt aliae principes

-- --

aliae ex his ortae. principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes. itaque aer (hoc [Note] quoque utimur enim [Note] pro Latino) et [Note] ignis et aqua et terra prima [Note] sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra. ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare [Note] eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles [Note] quoddam esse rebatur.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.23 Cic. Acad. Pos. 1.26 () >>Cic. Acad. Pos. 1.28

Powered by PhiloLogic